[see structure markers]
[hide structure markers]
[hide edition notes & markers]
[see edition notes & markers]
(fol. 246) De hereditatibus in El Ciego. /
In Dei nomine. Hec <est> carta donationis et confirmationis /6 hereditatis qu<a>m ego Didacus Alvarez cum sororibus meis, videlicet, dompna Teresa, / et dompna Elvira, et cum filiis dompne Tote, sororis nostre, pro remedio animarum nostrarum / et parentum nostrorum facimus Deo et beatis confessoribus Emiliano et Felici, et tib<i>, Iohanni abbati, /9 totique conventui eiusdem ecclesie per secula cuncta, amen. Donamus itaque vobis et confirmamus / omnem hereditatem qu<a>m habemus en El Ciego, excepta parte Lupi Alvarez, fratris nostri, / cum terris, vineis, pascuis, collaceis heremis et populatis, cum ingressu et exitu; et uno molen- /12 -dino; et uno cannale in Tronco Negr<o>, sub nostra serna; ut serviat Deo et beato Emiliano / atque Felici per secula cuncta amen.
Si qu<i>s autem propinqu<o>rum vel aliorum hanc nostram donationem / et confirmationem disru[m]pere vel reteptare in aliqu<o> voluerit, in pr<i>mis iram Dei et suorum /15 sanctorum incurrat et cum Iuda tr<a>ditore apud inferos penas luat eternas.
Huius re sunt / testes: Fortun Semenez de Qu<i>ntaniella miles; Gundissalvus Michaelis de Berceo / miles; Alvarus Gundissalvez de Fervias armiger; Roi de Agonciello armiger; /18 Ferran Garciez armiger; Potestad de Muriellas armiger; Dominicus Sancii de Billar / de Torre presbiter; Dominicus de Villa Porchera presbiter. Et insuper sunt testes de La Guardia: / Sancio Enneguez, qu<e> era prestamero de La Guardia por mano de don Diago Alvarez, /21 Peidro Martinez, ermano de Dominico Martinez, Peidro Sanz de Cabannas, Iuan / mazonero, don Ferrando el abbad, Dominico Perez, filio de Peidro Cascaiar, Iulian, / Sancio Ferrandez, Lope Lopiz de Tirgo, Peidro Ennecones, don Oria, mulier /24 de Ferrando de Fervias, mulier de Peidro Cascaiar, Maria Carral, qu<e> est bodeguera / de don Diago Alvarez, Rodrigo de Agonciello, qu<e> metio en esta heredad, per / mandamiento de don Diago Alvarez et de sos ermanos, al porposto don /27 Peidro Furtado de Sant Milian. Et sunt testes Sancti Emiliani: Michael pr<i>or / maior, Dominicus pr<i>or minor, Dominicus sacr<i>sta, et totus conventus.
Regnante rege / Sancio en Navarra, et sub eo ego Didacus Alvarez en La Guardia dominante, /30 alcalde Martin Sancho de Antonnana. Iurati Dominicus Martin et Petrus Martin / suus fratre, Martin de la Puenta, el alcalde de Esqu<i>li, peon.
Facta carta / er<a> MCCL<a>, septimo kalendas iulii.